COTURNIX

COTURNIX
COTURNIX
Graece ὄρτυξ avis parva et migratoria. De qua sic Plin. l. 10. c. 23. Coturnices ante etiam semper advemunt, quam grues, parva avis, et cum ad nos venit, terrestris potius, quam sublimis. Advolant et hae simili modô, non sine periculo navigantium, cum appropinquavêre terris. Quippe velis saepe insident, et hoc semper noctu, merguntque navigia. Iter est his per hospitia certa, Austrô non volant, humidô scilicet et graviore ventô. Aura tamen vehi volunt, propter pondus corporum viresque parvas. Hinc volantium illa conquestio labore expressa. Aquilone ergo maxime volant, ortygometrâ duce. Primam carum ierrae appropinquantem accipiter rapit. Semper hinc remeantes comitatum sollicitant: abeuntque una persuasae glottis et otis et cychramus etc. Vide quoque Solin. c. 12. ubi in in clarissima Cycladum, inde Ortygia dictâ, primum has aves visas et in Latonae tutela constitutas fuisse addit. Quando autem praecise illarum migratio fiat, Aristoteles docet Histor. Animal. l. 8. c. 18. Ποιεῖται δὲ ἀεὶ τὰ τρῶτα τὴν μετάβασιν τὰ ἀςθενέςτερα καθ᾿ ἑκατέραν ὑπερβολήν, οἷον οἱ μεν` ςκόμβροι τῶ θύννων, οἱ δὲ ὄρτυγες τῶ γεράνων. τὰ μεν` γὰρ μεταβάλλει τȏυ Βοηδρομιῶνος, τάδε τȏυ Μαιμακτηριῶνος, Semper autem prius migrant infirmiora, circa utrumque excessum, ut scombri prius, quam thynni, et Coturnices quam grues. Quarum ille migrant Boedromione, hae Maemacterione. Ubi de utraque migratione loquitur, sive ex frigidis locis migrent, sive ex calidis. Aeque enim nimium aestum fugitant, ac nimium frigus, adeoque circa Aequinoctium vernum migrantes frigidiora loca petunt propter imminentes graviores aestus; Autumnale vero, in calidiora loca se conferunt, propter vim hiemis ingruentem; quod unô mense maturius, quam grues, faciunt. Vide Salmas. ad Solin. l. cit. Damnatas mensis fuisse, idem refert Plinius ubi supra, Goturnicibus veneni semen gratissimus cibus: quam ob causam eas damnavêre mensae, simulque propter comitialem morbum despui suetae, quem sola animalium sentiunt praeter hominem. Coeterum mirum in modum multiplicari constat, cum ova sedecim, et singulis annis quater parere dicantur: unde abundantia in Sacris earum tanta memoratur, ut illae cooperuisse Israelitarum castra et populo complura lustra pascendo suffecisse dicantur, qua de re vide supra in voce Chennia: uti de ludo, a Coturnicibus nomen nacto, Graece Ο᾿ρτυγοκόπῳ, infra voce Ortygia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Coturnix — Saltar a navegación, búsqueda ? Coturnix Clasificación científica …   Wikipedia Español

  • Coturnix — Coturnix …   Wikipédia en Français

  • Coturnix — King Quail Scientific classification Kingdom …   Wikipedia

  • Coturnix — n. a genus of birds comprising the Old World quail. Syn: genus {Coturnix}. [WordNet 1.5] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Coturnix — Coturnix, Vogel, s. Wachtel …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Coturnix — Coturnix, die Wachtel …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Coturnix — Coturnix …   Wikipédia en Français

  • Coturnix — Erdwachteln Männliche Zwergwachtel (Coturnix chinensis) Systematik Klasse: Vögel (Aves) …   Deutsch Wikipedia

  • Coturnix — noun Old World quail • Syn: ↑genus Coturnix • Hypernyms: ↑bird genus • Member Holonyms: ↑Phasianidae, ↑family Phasianidae • Member Meronyms: ↑ …   Useful english dictionary

  • coturnix — /keuh terr niks/, n. any of several small Old World quails of the genus Coturnix, esp. C. japonica (Japanese quail), widely used as a laboratory animal. [1758; < NL; L coturnix, coturnix quail] * * * …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”